라틴어 문장 검색

Forma Ioseph, sensus Ytide, potencia justi Iob, zelus Finees Moysique modestia, Iacob Simplicitas Abraheque fides pietasque Thobie.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:8)
Forma pudicicie custosque Modestia dotes Apponit proprias et donum cetera uincens Dona, nec in dando mensuram deserit, immo Singula describit certo moderamine finis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:1)
Militat a dextris Racio, Constancia leuam Assequitur partem, totamque Modestia plebem Ordinat, et peditum strepitus Prudencia frenat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:6)
Sed tamen antequam ad sequentia meae orationis evadat excursus, quia tuae humanitatis imbecillitati compatior, ignorantiae tuae tenebras, pro meae possibilitatis [0455A] volo modestia exstirpare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:4)
Non enim originalem Cupidinis naturam in honestate, redarguo, si circumscribatur frenis modestiae, si habenis temperantiae castigetur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:4)
Per has, humanum genus modestiae limites excedit, temperantiae frena postponit, castitatis sigilla confringit, meae largitionis gratiam non attendit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:15)
Quamvis enim prudentia phantasticae adulationis plausibiles dedignetur applausus, tamen quia verae famae haec est gloriosa proprietas, ut appetitores sui contemnat, et appetat contemptores;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:38)
De adulatione.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 61:1)
Huic praetexato vitiorum symbolo, suae malignitatis portionem adnectit adulatio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:1)
Hujus pestilentia percutiuntur principum laterales, palatini canes, adulationis artifices, fabri laudum, figuli falsitatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:2)
qui mellitae adulationis favos foras eructant;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:4)
qui, ut emungant munera, caput divitis oleo adulationis inungunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:5)
sed si munus antonomastice videatur laudum tympana postulare, adulationis poeta stylo commendationis turget altiloquo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:11)
Nam si ille pro quo munus eloquitur, tanta fuerit turpitudinis tempestate dejectus, ut in eo vix naturalium donorum fragmenta resultent, ei pulchritudinis praerogativam adulationis poemata somniabunt:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:14)
E contrario vero, si totius decoris meridies alicujus hilarescat in facie, lingua argenteis eloquentiae resplendeat margaritis, mentis thalamus virtutum fulguret ornamentis, tamen, si adulationis artifex muneris gratiam non exspectet, tantae honestatis luci cum [0470C] vitiorum fastigiis, nebulas immiscere laborat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION